

Versioni di Latino - traduzioni brani classici - Versioni di Cornelio Nepote (latino)

Phocion etsi cognomine bonus appellatus morte multatur
Autore: Cornelio Nepote (Cotidie legere)
La versione è a pag.197 N°291 del libro Cotidie Legere.
Phocion ingenio moribusque Aristidis non dissimilis fuisse fertur: nam ut Aristides cognomine Iustus est appellatus, ita Phocion Bonus. Ferunt igitur Phocionem perpetuo pauperem vixisse, quamquam propter honores et magistratus ei a populo delatos ditissimus fieri poterat. Non semper tamen integritas vitae benignam inter homines fortunam habuit. Ad annum prope octogesimum cum pervenisset, ab Agnonide apud populum accusatus est quod Piraeum Nicanori prodidisse dicebatur. Cum accusatio ad ecclesiam delata esset, ne dicendi causam quidem ei data est facultas atque undecim viris traditus est, quibus ad supplicium, more Atheniensium, publice damnati tradi solebant. Nam omnes eum oderant maximeque plebs, quod adversus eius commoda etiam in senectute multas leges tulerat. Cum iam pedibus non valeret et vehiculo ad supplicium ferretur, Euphiletus quidam ei occurrit, qui familiaris ei fuerat. Hic, cum inter multas lacrimas dixisset: "Quam indigna ferre debes, Phocion!", ille: "At non inopinata", inquit: "similem enim exitum plerique clari viri Athenis habuerunt". Tantum fuisse dicitur multitudinis odium in eum, ut nemo liber ausus sit eum sepelire; itaque a nonnullis servis ex urbe elatus et sepultus est.
Traduzione:
| HomeContattaciSiti AmiciCercaFORUM - S.O.S. compitiPubblicitàCome funziona questo sito?Registrati al sito |
Copyright © 2007-2012 SkuolaSprint.it || Tutti i diritti riservati - Vietata ogni riproduzione, anche parziale