

Versioni di Latino - traduzioni brani classici - Versioni di Cornelio Nepote (latino)
In questa pagina trovi il testo latino la traduzione e l'analisi della versione
Temistocle esperto generale e abile politico
Autore: Cornelio Nepote NOVA LEXIS/Littera Litterae
Cum Themistocles minus esset probatus parentibus, quod et liberius vivebat et rem familiarem neglegebat, a patre exheredatus est. Quae contumelia non fregit eum, sed erexit. Nam cum iudicasset sine summa industria non posse eam exstingui, totum se dedidit rei publicae. Diligentius amicis famaeque serviens multum in iudiciis privatis versabatur, saepe in contionem populi prodibat; nulla res maior sine eo gerebatur; celeriter, quae opus erant, reperiebat, facile eadem oratione explicabat. Neque minus in rebus gerendis promptus quam excogitandis erat, quod et de instantibus, ut ait Thucydides, verissime indicabat et de futuris callidissime coniciebat. Quo factum est, ut brevi tempore illustraretur. Primus autem gradus fuit capessendae rei publicae bello Corcyraeo; ad quod gerendum praetor a populo factus non solum praesenti bello, sed etiam reliquo tempore ferociorem reddidit civitatem. Nam cum pecunia publica, quae ex metallis redibat, largitione magistratuum quotannis interiret, ille persuasit populo, ut ea pecunia classis centum navium aedificaretur. Qua celeriter effecta primum Corcyraeos fregit, deinde maritimos praedones consectando mare tutum reddidit. In quo cum divitiis ornavit, tum etiam peritissimos belli navalis fecit Athenienses. Id quantae saluti fuerit universae Graeciae, bello cognitum est Persico
Cum Themistocles minus esset probatus a parentibus // quod et liberius ( = comparativo assoluto --> con troppa prodigalità ) vivebat et rem familiarem neglegebat // a patre exheredatus est. Quae (=nesso relativo rif. a "contumelia") contumelia non fregit eum sed erexit. Nam cum iudicasset // sine summa industria non posse eam exstingui // totum se dedidit rei publicae diligentius amicis famaeque serviens (=partic. pres. congiunto a "Themistocles" sottinteso) . Multum in iudiciis privatis versabatur saepe in contionem populi prodibat (= composto di "eo" da prodeo ); nulla res maior sine eo gerebatur. Ille persuasit populo // ut ea pecunia // quae ex metallis redibat // classis centum navium aedificaretur . Qua ( nesso relativo rif. a "classis" del periodo prec. ) celeriter effecta // primum Corcyraeos fregit deinde maritimos praedones consectando ( = gerundio strumentale all'ablativo ) mare tutum ( = predic. dell'oggetto ) reddidit. In quo ( = nesso relativo ) cum divitiis ornavit tum ( = cum...tum correlativi ) etiam peritissimos ( = predic. dell'oggetto ) belli navalis fecit Athenienses. Id // quantae saluti fuerit universae Graeciae ( = doppio dativo ) // bello cognitum est Persico.
principali
cum narrativi
causale
infinitive
completiva
relativa
ablativo assoluto
interrogativa indiretta
| HomeContattaciSiti AmiciCercaFORUM - S.O.S. compitiPubblicitàCome funziona questo sito?Registrati al sito |
Copyright © 2007-2012 SkuolaSprint.it || Tutti i diritti riservati - Vietata ogni riproduzione, anche parziale