

Versioni divise per LIBRI di testo - Latino - NOVA OFFICINA - versioni latino
Nova Officina Pagina: 112 Numero: 65
Alexander ex hibernis exercitum movit ut ad Gazabam urbem quam celerrime perveniret. Primus dies quietum iter praebuit; posterior nondum procellosus et tristis, obscurior tamen priori fuit, non sine minis futuri periculi. Tertio ab omni parte caeli fulgura ardentissima emicare inceperunt: aer obscurior oc.ulos (il punto è per evitare la censura) militum obcaecabat et animos omnium terrebat. Fulmina tam crebra cadebant ut quasi continuus esset caeli fragor. Dum territum agmen neque procedere neque consistere (fermarsi) audet, repente imber densissimus, cum durissima grandine mixtus, torrente violentior supervenit. Violentissima ventorum vis tantum aquae in omnes partes effundebat ut homines stare (stare in piedi) non valerent. Milites armis corpora sua frustra tegebant, quia procellae violentia gravior erat quam hominum vires. Deinde acrius frigus extitit (divenne) ita ut membra paluatim rigere inciperent.
| HomeContattaciSiti AmiciCercaFORUM - S.O.S. compitiPubblicitàCome funziona questo sito?Registrati al sito |
Copyright © 2007-2012 SkuolaSprint.it || Tutti i diritti riservati - Vietata ogni riproduzione, anche parziale