MARCO AURELIO
Autore: Giulio Capitolino
Tantae sanctitatis fuit M. Aurelius, ut L. Veri vitia et celaverit et defenderit, quoniam ei vehementissime displicebant, et post mortem eum divum appellaverit amitasque eius et sorores honoribus et salariis sublevaverit sacrisque eum plurimis honoraverit. Flaminem et omnes honores,qui divis habentur, eidem dedicavit. Tanta fuit benigni tate in suos Marcus, ut in omnes propinquos cuncta honorum ornamenta cumulaverit; filio Commodo autem – scelesto atque impuro – cito nomen Caesaris et mox sacerdotium statimque nomen imperatoris ac triumphi participationem et consulatum attribuerit. Erat autem ipse tantae tranquillitatis, ut vultum numquam mutaverit maerore vel gaudio, philosophiae deditus stoicae, quam et per optimos quosque magistero acceperat et undique ipse collegerat. Nam ed Hadrianus hunc eundem successorem paraverat, nisi ei aetas puerilis obstitisset. Quod quidem apparet ex eo, quod generum Antonino Pio hunc eundem delegit, ut ad eum quandocumque Romanum perveniret imperium.
Abbiamo già tradotto questa versione ed è disponibile a richiesta registrandoti nel nostro forum.
___________________
E' vietato copiare le versioni di SkuolaSprint su altri siti o forum eventualmente mettere il link di questa pagina.