.

Fedone e altri filosofi (Versione latino Gellio)

Versioni di Latino - traduzioni brani classici - Versioni di Gellio

 

Fedone e altri filosofi

versione di latino di  Gellio

Clicca qui per la traduzione di questa versione

 

Phaedon Elidensis ex cohorte illa Socratica fuit Socratique et Platoni per fuit familiaris. 2 Eius nomini Plato librum illum divinum de immortalitate animae dedit. 3 Is Phaedon servus fuit forma atque ingenio liberali et, ut quidam scripserunt, a lenone domino puer ad merendum coactus. 4 Eum Cebes Socraticus hortante Socrate emisse dicitur habuisseque in philosophiae disciplinis. 5 Atque is postea philosophus inlustris fuit, sermonesque eius de Socrate admodum elegantes leguntur. 6 Alii quoque non pauci servi fuerunt, qui post philosophi clari exstiterunt. 7 Ex quibus ille Menippus fuit, cuius libros M. Varro in saturis aemulatus est, quas alii "cynicas", ipse appellat "Menippeas". 8 Sed et Theophrasti Peripatetici servus Pompylus et Zenonis Stoici servus, qui Persaeus vocatus est, et Epicuri, cui Mys nomen fuit, philosophi non incelebres vixerunt. 9 Diogenes etiam Cynicus servitutem servivit. Sed is ex libertate in servitutem venum ierat. Quem cum emere vellet Xeniades Korinthios, ecquid artificii novisset, percontatus "novi" inquit Diogenes "hominibus liberis imperare". 10 Tum Xeniades responsum eius demiratus emit et manu emisit filiosque suos ei tradens: "accipe" inquit "liberos meos, quibus imperes". De Epicteto autem philosopho nobili, quod is quoque servus fuit, recentior est memoria, quam ut scribi quasi oblitteratum debuerit.

 

Abbiamo già tradotto questa versione
ed è disponibile  solo registrandoti nel nostro forum.

bottom
top
HomeContattaciSiti AmiciCercaFORUM - S.O.S. compitiPubblicitàCome funziona questo sito?Registrati al sito
bottom

Copyright © 2007-2012 SkuolaSprint.it || Tutti i diritti riservati - Vietata ogni riproduzione, anche parziale