.

Lo spettacolo deve continuare (Versione latino Gellio)

Versioni di Latino - traduzioni brani classici - Versioni di Gellio

 

Lo spettacolo deve continuare

versione di latino di  Gellio

Corso di Lingua Latina mod. 1 pag. 476 N° 1 - Nexus


Histrio in terra Graeca fuit fama celebri,qui gestus et vocis claritudine et venustate ceteris antestabat. 
Is Polus unice amatum filium morte amisit. Eo tempore Athenis Electram Sophoclis acturus gestare urnam quasi cum Oresti ossibus debebat. Ita compositum fabulae argumentum est, ut veluti fratris reliquias ferens Electra comploret commisereaturque interitum ejus. 
Igitur Polus, lugubri habitu Electrae indutus, ossa atque urnam e sepulcro tulit filii, et quasi Oresti amplexus, opplevit omnia non simulacris, 
sed luctu atque lamentis veris. Itaque cum agi fabula videretur, dolor actus es
t

 

bottom
top
HomeContattaciSiti AmiciCercaFORUM - S.O.S. compitiPubblicitàCome funziona questo sito?Registrati al sito
bottom

Copyright © 2007-2012 SkuolaSprint.it || Tutti i diritti riservati - Vietata ogni riproduzione, anche parziale