Home Autori sconosciuti La volpe e l'aquila - versione latino e traduzione

La volpe e l'aquila - versione latino e traduzione

Versioni di Latino - traduzioni brani classici - Versioni di Autori Sconosciuti

La volpe e l'aquila versione latino Fedro e traduzione

Potentes debent humiles metuere, quia humiles potentium iniuriis exacerbati saevam vindictam parare possunt(possono): sic docet Phaedrus poeta in fabella brevi. Quondam aquila, escam pullis suis praebere cupiens, vulpinos catulos e cubili rapuit, in altam arborem sustulit et in suo nido posuit. Vulpes mater desperata sub alta arbore sic aquilam orare coepit: "Noli, aquila, mihi miserae tantum dolorem importare! Tu quoque mater es; catulos meos mihi redde!". Sed aquila, tuta in alta arbore, miserae vulpis preces contempsit. Tum vulpes, dolore amens, a deorum ara, quae in silva erat, ardentem facem cepit totamque arborem flammis circumdedit, miscens ita saevae hostis mortem cum sanguinis sui (cioè dei suoi figli) sacrificio. Aquila, pullos suos in mortis periculo videns, incolumes catulos vulpi tradidit.

visualizza traduzione

link libri versioni latino



.
.
HomeContattaciSiti AmiciCercaFORUM - S.O.S. compitiPubblicitàCome funziona questo sito?Registrati al sito
.

Copyright © 2007-2013 SkuolaSprint.it di Anna Maria Di Leo P.I.11973461004 | Tutti i diritti riservati - Vietata ogni riproduzione, anche parziale