

| Alessandro consola le donne dei vinti (VERSIONE di latino) |
| LATINO - Versioni di Autori Sconosciuti |
|
Peracto tam acri atque cruento proemio, in Persarum castris multum auri ceterarumque opum inventum est. Inter plurimos captivos mater et uxor eademque soror et filiae duae Darii fuere. Ad eas visendas consolandas cum Alexander venisset, mulieres regiae, conspectis armatis, invicem se amplexae, velut statim moriturae, magna conplorationem ediderunt. Deinde ad Alexandri pedes provulatae, mortis dilationem deprecabantur, ut tantum Darii corpus sepelirent. At tanta mulierum pietate commotus, Alexander, cuius magni intererat illas nobiles mulieres maximo honore tractari, ita ut, tantae benevolentiae memores, Macedonum amicitiam atque societatem cuperent, eis animum addidit. Darium vivere dixit et timentibus mortis metum dempsit, easque et existimari et salutari sicut reginas praecepit; Darii filias quoque matrimonium non sordidius dignitate patris sperare hortatus est. ----------------------------------------- E' vietato copiare Le versioni su altri siti e su altri forum le versioni sono solo ad uso personale degli studenti eventualmente METTERE Il LINk di questa pagina di questo sito.
|


Copyright © 2007 SkuolaSprint.it || Tutti i diritti riservati - Vietata ogni riproduzione, anche parziale