De Pyrrho et Romanis
Romani, ob gravissimas Tarentinorum iniurias, Tarentinis bellum indixerant. Tarentinorum exercitus minus fortis erat, atque Romanis crebriores copiae erant, ideo Tarentini in Epirum legatos miserunt, auxilia petitum.
Ibi Pyrrhus regnabat, omnium regum rei militaris peritissimus atque imperii cupidissimus. Constat Pyrrhum cum ingenti exercitu multisque elephantis ad Italiam navigasse. Variae fortunae eventus fuerunt et maximum Romanis periculum fuit. Legiones tam audaces quam Pyrrhi phalanges erant, sed maiore virtute patriam suam atque libertatem, omnium bonorum carissimum, defendebant.
Tamen in pugna apud Heracleam Romani minorem animum ostenderunt; nam elephantos numquam viderant et animalium magnitudine terribilique barritu equitum peditumque acies graviter perturbantur; sed denique fortuna benevolentior fuit: ne mira elephantorum vis quidem Epirotis victoriam paravit.
Post cladem acceptam, Pyrrhus statuit cum exercitu suo ex Italia discedere et in Epirum remeare; fama est eum semper Romanorum virtutem laudavisse.
I Romani a causa del gravissimo oltraggio dei Tarantini, proclamarono una guerra contro i Tarantini, L'esercito dei Tarantini era meno forte e i Romani avevano (dat di possesso) truppe più numerose (comp crebis), per questo motivo i Tarantini mandarono ambasciatori in Epiro, per chiedere truppe ausiliarie.
Qui regnava Pirro, il più esperto di tutti i re di arte militare e molto desideroso di potere...
Le versioni del tuo libro senza doverle cercare?