De Natura animalium Libro VI 1

Homines, ut boni ac fortes viri sint, hortatione egent, et suasionis oratione plena, quae et metum tollat, et addat animos; athletae quidem ad stadia hortandi sunt, milites ad arma.  Robore non item extrinsecus adsumpto bestiae egent; at ex sese potius vires incitant et semet confirmant.  Aper quidem pugnaturus ad lapides  laeves ac politos dentes exacuit: quod Homerus etiam non ignoravit.

Copyright © 2007-2024 SkuolaSprint.it di Anna Maria Di Leo P.I.11973461004 | Tutti i diritti riservati - Vietata ogni riproduzione, anche parziale
web-site powered by many open source software and original software by Jan Janikowski 2010-2024 ©.
All trademarks, components, sourcecode and copyrights are owned by their respective owners.

release check: 2024-04-16 12:46:30 - flow version _RPTC_G1.3