I Biturigi migrano verso la pianura padana...

Alpinis quoque ea gentibus haud dubie origo est, maxime Raetis, quos loca ipsa efferarunt ne quid ex antiquo praeter sonum linguae nec eum incorruptum retinerent.

Prisco Tarquinio Romae regnante, Celtarum quae pars Galliae tertia est penes Bituriges summa imperii fuit; ii regem Celtico dabant. Ambigatus is fuit, virtute fortunaque cum sua, tum publica praepollens, quod in imperio eius Gallia adeo frugum hominumque fertilis fuit ut abundans multitudo vix regi videretur posse.

Hic magno natu ipse iam exonerare praegravante turba regnum cupiens, Bellovesum ac Segovesum, sororis filios impigros iuvenes, missurum se esse in quas di dedissent auguriis sedes ostendit; quantum ipsi vellent numerum hominum excirent, ne qua gens arcère advenientes posset.

Tum Segoveso sortibus dati Hercyneam silvam; Belloveso haud paulo laetiorem in Italiam viam di dabant.

L'origine delle popolazioni alpine è senza dubbio questa, soprattutto dei Reti, che gli stessi luoghi hanno reso selvaggi tanto da non trattenere alcuna cosa dall'antico tranne il suono della lingua e neppure questo incorrotto. Al tempo in cui Tarquinio Prisco regnava a Roma, il sommo potere fu dei Celti che è la terza parte della Gallia in potere dei Biturigi; ...(CONTINUA)

LA TRADUZIONE CONTINUA QUI

Copyright © 2007-2024 SkuolaSprint.it di Anna Maria Di Leo P.I.11973461004 | Tutti i diritti riservati - Vietata ogni riproduzione, anche parziale
web-site powered by many open source software and original software by Jan Janikowski 2010-2024 ©.
All trademarks, components, sourcecode and copyrights are owned by their respective owners.

release check: 2024-04-29 15:16:32