.

Lo zelo operoso di Catone - VERSIONE latino

Versioni di Latino - traduzioni brani classici - Versioni di Autori Sconosciuti

Lo zelo operoso di Catone

versione di latino dal libro Ornatus 

 

Clicca qui per la traduzione

Cato sextum et octogesimum annum agens, dum in re publica tuenda iuvenili animo perstat, ab inimicis capitali crimine accusatus causam suam egit, neque aut memoriam eius quisquam tardiorem aut firmitatem lateris ulla ex parte quassatam aut os haesitatione inpeditum animadvertit, quia omnia ista in suo statu aequali ac perpetua industria continebat. Quin etiam ipse disertissimi oratoris Galbae accusationi defensionem suam pro Hispania opposuit. Idem Graecis litteris erudiri concupivit, quam sero, quod etiam Latinas paene iam senex didicit, cumque eloquentiae magnam gloriam haberet, id egit, ut iuris civilis quoque esset peritissimus.

 

 

 

 

bottom
top
HomeContattaciSiti AmiciCercaFORUM - S.O.S. compitiPubblicitàCome funziona questo sito?Registrati al sito
bottom

Copyright © 2007-2012 SkuolaSprint.it || Tutti i diritti riservati - Vietata ogni riproduzione, anche parziale