MARCO TULLIO CICERONE: Gli anni della formazione e la questura in Sicilia

Marcus Tullius Cicero, equestri genere, Arpini, quod est Volscorum oppidum, natus est. Unus ex eius avis verrucam in extremo naso sitam habuit, ciceris grano similem, inde cognomen Ciceronis eius genti inditum est. Cum id a nonnullis Marco Tullio probro tribueretur:

"Dabo operam - inquit - ut istud cognomen nobilissimorum nominum splendorem vincat". Postquam Romam venit, eloquentiam suam adversus Sullanos ostendit sed, eorum vindictam veritus, Athenas petivit, ubi Antiochum philosophum studiose audivit.

Inde eloquentiae gratia Rhodum se contulit, ubi Molone, rhetore tum disertissimo, magistro usus est. Olim Molon, cum Ciceronem dicentem audivisset, flevisse dicitur, quod praevideret per hunc Graecos a Romanis ingenii et eloquentiae laude superatum iri. Romam reversus, quaestor in Sicilia fuit. Nullius vero quaestura aut gratior, aut clarior fuit:

ubi vero Siculi diligentiam, iustitiam et comitatem eius experti sunt, quaestori suo maiores honores quam ulli umquam tribuerunt. (Versione tratta da Lhomond)

Marco Tullio Cicerone nacque da una famiglia equestre, di Arpino che è una città dei Volsci.

Uno fra i suoi antenati aveva una verruca situata sulla punta del naso, simile ad un granello di cece da cui fu assegnato il cognome di Cicerone alla sua famiglia. Quando questo [nome] sarebbe stato attribuito ad un Marco Tullio sfrontato da alcuni uomini:

"Mi adopererò – disse - perché questo cognome superi il prestigio dei più nobili nomi!". Dopo che giunse a Roma rivelò la sua eloquenza contro i Sillani, ...(CONTINUA)

LA TRADUZIONE CONTINUA QUI

Copyright © 2007-2024 SkuolaSprint.it di Anna Maria Di Leo P.I.11973461004 | Tutti i diritti riservati - Vietata ogni riproduzione, anche parziale
web-site powered by many open source software and original software by Jan Janikowski 2010-2024 ©.
All trademarks, components, sourcecode and copyrights are owned by their respective owners.

release check: 2024-04-29 15:16:38