

Versioni di Latino - traduzioni brani classici - Versioni di Autori Sconosciuti
Autore: sconosciuto
Instrumenta n. 12 pag. 64
Sardinia neque spatio soli maximarum insularum, neque bonitate fertilissimarum minima est: parens optima pecudum, frumenti feracissima metallorumque, sed praesertim argenti dives. Coeli autem non aeque salubris est, laudemque fecunditatis apud exteros pestilentioris aeris infamia corrumpit : per aestatem enim morbosa est. Herbam praeterea producit vehementis veneni, quae, in cibo sumpta, mentem adimit, nervisque violenter attractis, labia distorquet in ridentium speciem. Exitialis est hic succus, nisi post vomitum lac aut aqua multa copiose bibatur : ita prima vis illius mali diluitur ; ceteris deinde incommodis ea medentur, quae in convulsionibus nervorum aliquid utilitatis praebent. Etiam minimum animaculum (animaletto) supersedentibus (per quelli che si siedono sopra) per imprudentiam exitio est: formicarum generis est, tanto periculosioris malitiae (nocività) quod et facile latet et ab ignaris naturae eius non timetur. Sardiniae urbium celeberrima Caralis est, Africam specatans.
-----------------------------------------
| HomeContattaciSiti AmiciCercaFORUM - S.O.S. compitiPubblicitàCome funziona questo sito?Registrati al sito |
Copyright © 2007-2012 SkuolaSprint.it || Tutti i diritti riservati - Vietata ogni riproduzione, anche parziale