Prometeo incatenato
Versione di latino
Traduzione dal libro latina lectio
Nobilis est fabula,quae de Prometheo,lapeti filio,a poetis narratur.Cum Iuppiter ignem hominibus occultavisset ne nimiam potentiam attingerent,ille eum a caelo subduxit et in ferula repositum in terram portavit ut hominibus donaret.Neque hoc munere contentus fuit ,sed homines docuit quo modo igne uterentur et quo modo eum in cinere obrutum servare possent ne exstingueretur.Tunc Iuppiter,vehementi ira motus,Vulcanum iussit Prometheum ferreis vinculisis vincire et in Caucaso monte ad saxum praeruptum alligare,ubi cotidie aquila,a Iove demissa,eius iecur exedebat,quod tamen noctu iterum crescebat.Tam crudelis poenae et acerbi cruciatus tandem Iovem paenituit,qui miserum Prometheum liberavit.De qua re etiam alia fabula narratur.Dicitur enim non Iuppiter sed hercules eum liberavisse ,cum aquilam sagitis tranfixisset et prometheum ex vinculis solvisset.