Il ratto delle sabine (Versione latino Livio)

IL RATTO DELLE SABINE VERSIONE  LATINO LIVIO TRADUZIONE
DA VARI LIBRI

Cum urbem constituisset, quam e suo nomine romam iussit nominari, Romulus ad firmandam civitatem et ad muniendas opes regni sui novum quoddam consilium secutus est. cum enim ludos anniversarios in circo Consualia facere instituisse, Sabinas honesto ortas loco virgines, quae romam ludorum gratia venissent, rapi iussit a nonnullis romaniis iuvenibus ac in familiarum amplissimarum matrimoniis conlocari. Qua ex causa cum bellum romanis sabini in tulissent proeliique certamen varium atque anceps fuisset, romulus cum tito tatio, rege sabinorum, foedus icit, matronis ipsis, quae raptae erant, orantibus; quo foedere et sabinos in civitatem adscivit sacris conmunicatis et regnum suum cum illorum rege sociavit.

versione 34 pagina 117 del libro: Corso di lingua latina per il biennio unità 1-13

Cum Romulus germanum Remum occidit et Romae unus dominus manet, magna molestia agiatur: paucae feminae enim Romae habitant et incolae familias filiosque non habent. Itaque Romulus callidum dolum parat, magnum ludorum spectaculum instruit et per nuntios ad ludos finitimum Sabinorum populum arcessit. Magna cum laetitia viri Sabini cum feminis Romam accurrunt et in rustico theatro assidunt. Dum Sabini spectaculo delectantur, Romani viri oculis notant pulchras Sabinas puellas. Denique Romulus signum dat et repente Romani feminas Sabinas rapiunt. Strenuo animo Romani et Sabini pugnant et per multos annos odium populos dissociat, sed denique Sabinae feminae Romae manent et Romani eas in matrimonium ducunt.

Libro Moduli  lingua latina pag148 n5

Romulus postquam Romam condidit haec fere egit. Multitudinem finitimorum in civitatem recepit, centum senes legit quos senatores nominavit propter senectutem. Sed uxores ipse et populus suus non habebant; itaque invitavit ad spectaculum ludorum vicinas urbi Romae nationes atque earum virgines rapuit. Postquam nationes bella commoverunt propter rapitarum iniuriam, Caeninenses vicit, Antemnates, Crustuminos, Sabinos, Fidenates, Veientes. Haec oppida urbem cingunt. Post Romuli mortem Romae per quinos dies senatores imperaverunt.

Libro Nuovo tradurre dal latino  arco Moscio  versioni per il biennio n.124 pag.98

Prima frase: ''Iam res publica romana tam valida erat...'' Seconda frase: ''...sed romani brevi tempore sabinos eorumque socios devicerunt.'

Traduzione dal libro MUNERA

Tum ex consilio patrum Romulus legatos circa vicinas gentes misit qui societatem conubiumque novo populo peterent: urbes quoque, ut cetera, ex infimo nasci; dein, quas sua virtus ac di iuvent, magnas opes sibi magnumque nomen facere; satis scire, origini Romanae et deos adfuisse et non defuturam virtutem; proinde ne gravarentur homines cum hominibus sanguinem ac genus miscere. Nusquam benigne legatio audita est: adeo simul spernebant, simul tantam in medio crescentem molem sibi ac posteris suis metuebant. Ac plerisque rogitantibus dimissi ecquod feminis quoque asylum aperuissent; id enim demum compar conubium fore. Aegre id Romana pubes passa et haud dubie ad vim spectare res coepit. Cui tempus locumque aptum ut daret Romulus aegritudinem animi dissimulans ludos ex industria parat Neptuno equestri sollemnes; Consualia vocat. Indici deinde finitimis spectaculum iubet; quantoque apparatu tum sciebant aut poterant, concelebrant ut rem claram exspectatamque facerent. Multi mortales conuenere, studio etiam videndae novae urbis, maxime proximi quique, Caeninenses, Crustumini, Antemnates; iam Sabinorum omnis multitudo cum liberis ac coniugibus venit. Inuitati hospitaliter per domos cum situm moeniaque et frequentem tectis urbem vidissent, mirantur tam breui rem Romanam crevisse. Vbi spectaculi tempus venit deditaeque eo mentes cum oculis erant, tum ex composito orta vis signoque dato iuventus Romana ad rapiendas virgines discurrit. Magna pars forte in quem quaeque inciderat raptae: quasdam forma excellentes, primoribus patrum destinatas, ex plebe homines quibus datum negotium erat domos deferebant.

Ancora altra versione con testo latino diverso ma stesso titolo

Romulus, Rheae Silviae et Martis filius, in Palatino colle Romam condit. Sed in novo oppido incolarum inopia est: itaque Romulus advenis promittit asylum et perfugarum turba a vicis Latii in oppidum accurrit. Primi Romani divitias non habent: in parvis casis habitant, agros exiguos colunt, agnos caprasque pascunt, e terra necessaria ad vitam trahunt et parvo contenti sunt. Sed per multos annos feminas non habent. Tum callidus ludisque ad ludorum specatuculum invitat et nocte inter ludos repente Romani puellas Sabinas rapiunt. Sabini iniuriam non tolerant et prima luce Romanis bellum indicunt; sed Sabinae feminae proelium interrumpunt et concordiam reconciliant. Romani puellas Sabinas unum populum constituunt.

Il ratto delle sabine versione di Cicerone

Cum urbem constituisset, quam e suo nomine romam iussit nominari,romulus ad firmandam civitatem et ad muniendas opes regni sui novum quoddam consilium secutus est. cum enim ludos anniversarios in circo Consualia facere instituisse, Sabinas honesto ortas loco virgines, quae romam ludorum gratia venissent, rapi iussit a nonnullis romaniis iuvenibus ac in familiarum amplissimarum matrimoniis conlocari. Qua ex causa cum bellum romanis sabini in tulissent proeliique certamen varium atque anceps fuisset, romulus cum tito tatio, rege sabinorum, foedus icit, matronis ipsis, quae raptae erant, orantibus; quo foedere et sabinos in civitatem adscivit sacris conmunicatis et regnum suum cum illorum rege sociavit.

Fai click qui
per visualizzare la traduzione

Copyright © 2007-2014 SkuolaSprint.it di Anna Maria Di Leo P.I.11973461004 | Tutti i diritti riservati - Vietata ogni riproduzione, anche parziale
web-site powered by many open source software and Jan Janikowski - wetrine.it © 2010-2014. All trademarks, components, sourcecode and copyrights are owned by their respective owners.