

Versioni di Latino - traduzioni brani classici - Versioni di Livio
N.Compr.e Trad.Giallo p.240
Post cladem Cannensem, in qua multa milia Romanorum militum perierant, pauci superfuerant, senatus, omnibus consentientibus, ad P. Cornelium Scipionem, admodum iuvenem, maximum imperium commisit, ut rei publicae saluti provideret. Olim ei, qui senatus consilio intererat, nuntiatum est aliquot nobiles iuvenes, de rei publicae salute desperantes, statuisse, deserta Italia, in Asiam apud barbarum regem se transferre. Tum Scipio, consilio dimisso, statim ad illum, qui conspirationis auctor erta, advenit et, cum ibi concilium iuvenum, de quibus supra dictum est, iuvenisset, stricto super illorum capita gladio: -ut ego -inquit- rem publicam Romanam in adversis rebus non deseram, sic non sinam eam ab alio cive Romano deseri. Iurate igitur vos numquam patriam vestram deserturos (esse)!- Iuraverunt illi et semper patriae Scipionique fideles fuerunt.
___________________
E' vietato copiare le versioni di SkuolaSprint su altri siti o forum eventualmente mettere il link di questa pagina.
| HomeContattaciSiti AmiciCercaFORUM - S.O.S. compitiPubblicitàCome funziona questo sito?Registrati al sito |
Copyright © 2007-2012 SkuolaSprint.it || Tutti i diritti riservati - Vietata ogni riproduzione, anche parziale