

Versioni di Latino - traduzioni brani classici - Versioni di Livio
Belli Macedonici subibat iam cura, miscente Perseo inter Dardanos Bastarnasque certamina. et legati, qui missi ad res uisendas in Macedoniam erant, iam reuerterant Romam renuntiauerantque bellum in Dardania esse. simul uenerant et ab rege Perseo oratores, qui purgarent nec accitos ab eo Bastarnas nec auctore eo quidquam facere. senatus nec liberauit eius culpae regem neque arguit; moneri eum tantum modo iussit, ut etiam atque etiam curaret, ut sanctum habere foedus, quod ei cum Romanis esset, uideri posset. Dardani cum Bastarnas non modo non excedere finibus suis, quod sperauerant, sed grauiores fieri in dies cernerent, subnixos Thracum accolarum et Scordiscorum auxiliis, audendum aliquid uel temere rati, omnes undique armati ad oppidum, quod proximum castris Bastarnarum erat, conueniunt. hiems erat, et id anni tempus elegerant, ut Thraces Scordiscique in fines suos abirent. quod ubi ita factum et solos iam esse Bastarnas audierunt, bifariam diuidunt copias, pars ut recto itinere ad lacessendum ex aperto iret, pars deuio saltu circumducta ab tergo adgrederetur.
___________________
E' vietato copiare le versioni di SkuolaSprint su altri siti o forum eventualmente mettere il link di questa pagina.
| HomeContattaciSiti AmiciCercaFORUM - S.O.S. compitiPubblicitàCome funziona questo sito?Registrati al sito |
Copyright © 2007-2012 SkuolaSprint.it || Tutti i diritti riservati - Vietata ogni riproduzione, anche parziale