

Versioni di Latino - traduzioni brani classici - versioni di Sant'Ambrogio
DOVERI DELL'AMICIZIA
VERSIONE DI LATINO DI SANT'AMBROGIO
TRADUZIONE DAL LIBRO Lingua latina es. 2
Aperi pectus tuum amico, ut capias vitae tuae iucunditatem. Fidelis enim amicus medicamentum est vitae et immortalitatis gratia. Defer amico ut aequali, nec te pudeat ut praevenias amicum officio; amicitia enim nescit superbiam. Noli deserere amicum in necessitate; quonìam amicizia vitae adiumentum est. Ideo eorum onera sicut nostra portemus, sicut Apostolus nos docuit. Etenim si amici secundae res amicos adiuvant, cur non et in adversis amici rebus amicorum adiumentum suppetat? Iuvemus consilio, conferamus studia, compatiamur affectu. Si necesse est, toleremus propter amicum etiam aspera. Plerumque inimicitiae subeundae sunt propter amici innocentiam, saepe obtrectationes, si restiteris vel responderis, cum amicus arguitur et accusatur. Ne te paeniteat eiusmodi offensionis; iusti enim vox est: «Etsi mala mihi evenerint propter amicum, sustineo ». In adversis rebus enim amicus probatur; nam in prosperis amici omnes videntur. Sed ut in adversis rebus amici patientia et tolerantia necessaria est, sic in prosperis auctoritas congrua est, ut insolentiam extolentis se amici reprimat et redarguat
Traduzione
| HomeContattaciSiti AmiciCercaFORUM - S.O.S. compitiPubblicitàCome funziona questo sito?Registrati al sito |
Copyright © 2007-2012 SkuolaSprint.it || Tutti i diritti riservati - Vietata ogni riproduzione, anche parziale