Cambiar l'animo non la residenza - Seneca versione latino

Cambiar l'animo non la residenza
Autore: Seneca

Seneca Lucilio suo salutem.
Hoc tibi soli putas accidisse et admiraris quasi rem novam quod peregrinatione tam longa et tot locorum varietatibus non discussisti tristitiam gravitatemque men­tis? Animum debes mutare, non caelum. Licet vastum traieceris mare, licet, ut ait Vergilius noster, terraeque urbesque recedant, sequentur te quocumque perveneris vitia. Hoc idem querenti cuidam Socrates ait, “quid miraris nihil tibi peregrinationes prodesse, cum te circumferas? premit te eadem causa quae expulit » . Quid terrarum iuvare novitas potest? quid cognitio urbium aut locorum? in inritum cedit ista iactatio. Quaeris quare te fuga ista non adiuvet? tecum fugis. Onus animi deponendum est: non ante tibi ullus placebit locus. Talem nunc esse habitum tuum cogita qualem Vergilius noster vatis indu­cit iam concitatae et instigatae multumque habentis in se spiritus non sui: bacchatur vates, magnum si pectore possit / excussisse deum. Vadis huc illuc ut excutias insidens pondus quod ipsa iactatione incommo­dius fit, sicut in navi onera inmota minus urgent, inaequaliter convoluta ci­tius eam partem in quam incubuere demergunt. Quidquid facis, contra te facis et motu ipso noces tibi; aegrum enim concutis. At cum istuc exemeris malum, omnis mutatio loci iucunda fiet; in ultimas expellaris terras licebit, in quolibet barbariae angulo conloceris, hospitalis tibi illa qualiscumque sedes erit. Magis quis veneris quam quo interest, et ideo nulli loco addicere debe­mus animum. Cum hac persuasione vivendum est: « non sum uni angulo natus, patria mea totus hic mundus est ». Quod si liqueret tibi, non admirareris nil adiuvari te regionum varietatibus in quas subinde priorum taedio migras; prima enim quaeque placuisset si omnem tuam crederes. Nunc peregrinaris sed erras et ageris ac locum ex loco mutas, cum illud quod quaeris, bene vi­vere, omni loco positum sit. Num quid tam turbidum fieri potest quam forum? ibi quoque licet quiete vivere, si necesse sit. Sed si liceat disponere se, conspectum quoque et viciniam fori procul fugiam; nam ut loca gravia etiam firmissimam valetudinem temptant, ita bonae quoque menti necdum adhuc perfectae et convalescenti sunt aliqua parum salubria. Dissentio ab his qui in fluctus medios eunt et tumultuosam probantes vitam cotidie cum dif­ficultatibus rerum magno animo conluctantur. Sapiens feret ista, non eliget, et malet in pace esse quam in pugna; non multum prodest vitia sua proiecisse si cum alienis rixandum est. “Triginta” - inquit – “tyranni Socraten cir­cumsteterunt nec potuerunt animum eius infringere”. Quid interest quot do­mini sint? servitus una est; hanc qui contempsit in quantalibet turba dominantium liber est. Tempus est desinere, sed si prius portorium solvero. “Initium est salutis no­titia peccati”. Egregie mihi hoc dixisse videtur Epicurus; nam qui peccare se ne­scit corrigi non vult; deprehendas te oportet antequam emendes. Quidam vitiis gloriantur: tu existimas aliquid de remedio cogitare qui mala sua virtutum loco numerant? Ideo quantum potes te ipse coargue, inquire in te; accusato­ris primum partibus fungere, deinde iudicis, novissime deprecatoris; aliquan­do te offende. Vale.

 

Fai click qui
per visualizzare la traduzione

Copyright © 2007-2014 SkuolaSprint.it di Anna Maria Di Leo P.I.11973461004 | Tutti i diritti riservati - Vietata ogni riproduzione, anche parziale
web-site powered by many open source software and Jan Janikowski - wetrine.it © 2010-2014. All trademarks, components, sourcecode and copyrights are owned by their respective owners.