.

Blossio non rinnega l'amicizia per Tiberio Gracco (Versione latino Valerio Massimo)

Versioni di Latino - traduzioni brani classici - versioni di valerio massimo

Blossio non rinnega l'amicizia per Tiberio Gracco

Versione di latino di Valerio Massimo

Dalla Sintassi al Testo

Tiberius Gracchus hostis patriae iudicatus, ultimo supplicio adfectus, sepulturae honore spoliatus, benivolentia tamen C. Blossii Cumani non caruit: nam cum senatus Rupilio et Laenati consulibus mandasset ut in eos, qui cum Graccho consenserant, more maiorum animadverterent, et ad Laelium, cuius consilio praecipue consules utebantur, pro se Blossius deprecatum venisset familiaritatisque excusatione uteretur, atque is dixisset: "Quid? Si te Gracchus templo Iovis Optimi Maximi faces subdere iussisset, obsecuturusne illius voluntati propter istam, quam iactas, familiaritatem fuisti?" "Numquam istud" inquit "Gracchus imperasset". Satis, immo etiam nimium: totius namque senatus consensu damnatos eius mores defendere ausus est. Verum quod sequitur multo audacius multoque periculosius: conpressus enim perseveranti interrogatione Laeli, in eodem constantiae gradu stetit seque etiam hoc, si modo Gracchus annuisset, facturum respondit. Quis illum sceleratum putasset fuisse, si tacuisset? Quis non etiam sapientem, si pro necessitate temporis locutus esset? At Blossius nec silentio honesto nec prudenti sermone salutem suam, ne qua ex parte infelicis amicitiae memoriam desereret, tueri voluit.

bottom
top
HomeContattaciSiti AmiciCercaFORUM - S.O.S. compitiPubblicitàCome funziona questo sito?Registrati al sito
bottom

Copyright © 2007-2012 SkuolaSprint.it || Tutti i diritti riservati - Vietata ogni riproduzione, anche parziale