

Versioni di Latino - traduzioni brani classici - versioni di valerio massimo
Mos erat Romanis ante pugnam voluntatem deorum consulere,quae variis auspiciis indicabatur.Cum olim ante pugnam navalem pullarius dixisset sacros pullos nolle esse-quod infaustum praesagium existimabantur -tunc consul:"Si nolunt esse",dixit,"bibant",statimque iussit eos in mare conici.At cum postea classis profligata esset,clades infausto illi auspicio et spretae religioni tributa est .
C.Hostilio Mancino consuli autem, cum in Hispaniam iturus esset,haec prodigia acciderunt:cum Lavini sacrificium facere vellet,sacri pulli cavea emissi in proximam silvam fugerunt summaque diligentia quaesiti reperiri non potuerunt.Cum ab Herculis portu,quo pedibus pervenerat,navem conscensurus esset,talis vox sine ullo auctore ad aures eius pervenit : "Mancine ,mane".Qua territus,cum itinere converso Genuam petisset et ibi scapham esset ingressus,anguis eximiae magnitudinis simul ac conspectus est e conspectum abiit. Ergo prodigiorum numerum numero calamitatium aequavit,infelici pugna,turpi foedere,deditione funesta.
clicca qui per la traduzone
_______________
| HomeContattaciSiti AmiciCercaFORUM - S.O.S. compitiPubblicitàCome funziona questo sito?Registrati al sito |
Copyright © 2007-2012 SkuolaSprint.it || Tutti i diritti riservati - Vietata ogni riproduzione, anche parziale