.

Severità di padri - Versione Valerio Massimo Comes in itinere

Versioni di Latino - traduzioni brani classici - versioni di valerio massimo

 


Severità di padri - Valerio Massimo

versione di latino e traduzione da comes in itinere pag 89 num. 124


Scaurus, lumen ac deus patriae, cum apud Athesim flumen impetu Cimbrorum romani equites pulsi urbem pavidi repeterent, filio suo, consternationis eorum participi, misit qui diceret libentius se in acie eius interfecti ossibus occursurum esse, quam ipsum tam deformis fugae reum visurum: itaque, si quid modo reliquum in pectore vercundiae ei superesset, conspectum patris vitaturum. Cum id nuntium a filio acceptum esset, iuvenis coactus est fortius adversus semet ipsum gladium destringere, quam adversus hostes et suo gladio se transfodit. Nec minus animose A. Fulvius, vir senatorii ordinis, euntem in aciem filium retraxit quam Scaurus ex proelio fugientem increpuit: namque iuvenem ingenio formaque inter aequales nitentem, pravo consilio Catilinae amicum, inque castra eius temerario impetu ruentem, medio itinere abstractum supplicio mortis adfecit, addens non se Catilinae illum adversus patriam, sed patriae adversus Catilinam genuisse.

 

La traduzione è visibile ai soli  utenti registratii

 

bottom
top
HomeContattaciSiti AmiciCercaFORUM - S.O.S. compitiPubblicitàCome funziona questo sito?Registrati al sito
bottom

Copyright © 2007-2012 SkuolaSprint.it || Tutti i diritti riservati - Vietata ogni riproduzione, anche parziale