.

Severitas Spartana (Versione latino Valerio Massimo)

Versioni di Latino - traduzioni brani classici - versioni di valerio massimo

 

 

Severitas Spartana


versione di latino di Valerio Massimo

 



Spartana civitas, severissimis Lycurgi legibus obtemperans, per multos annosa b Asianorum consuetudine atque commercio cives suos retraxit, ne illorum illecebris capti ad delicatius vitae genus prolaberentur. Adiuverant enim lautitiam, luxum, pompas inanes, immodicos sumptos omniaque inhonestae et perniciosae voluptatis genera inde fluxisse : primosque Ionas consuetudinem reperisse odorati unguenti, coronarumque in conviviis et secundae mensae, haud parva luxuriae irritamenta. Haud mirum est igitur Spartanos labore ac patientia gaudentes noluisse cives suos externarum deliciarum contagione corrumpi, ne rei publicae robur ac fundamentum debilitarentur. Huiusmodi vero timorem et suspicionem haud fuisse inania patefecit Pausanias, ipsorum dux, qui, multis egregis laudatissimisque operibus pro patria editi set victoriis relatis , cum primum ex Asiae consuetudine lascivos mollesque gentis mores contraxit, animi sui vitutem et fortitudinem mollire non erubuit.

Valerio Massimo

 

bottom
top
HomeContattaciSiti AmiciCercaFORUM - S.O.S. compitiPubblicitàCome funziona questo sito?Registrati al sito
bottom

Copyright © 2007-2012 SkuolaSprint.it || Tutti i diritti riservati - Vietata ogni riproduzione, anche parziale