

Versioni di Latino - traduzioni brani classici - versioni di valerio massimo
CLICCA QUI PER LA TRADUZIONE DI QUESTA VERSIONE
Cum bello acri et diutino Veientes, a Romanis intra moenia conpulsi, capi non possent eaque mora intolerabilis videretur, exoptatae victoriae iter miro prodigio dii inmortales patefecerunt. Subito enim Albanus lacus, neque caelestibus auctus imbribus neque inundatione ullius amnis adiutus, solitum stagni modum excessit. Ut eam rem explorarent, visum est Romanis legatos mitti ad Delphicum oraculum. Legati rettulerunt praecipi sortibus ut aquam eius lacus emissam per agros diffunderent: sic enim Veios venturos esse in potestatem populi Romani
_______________
| HomeContattaciSiti AmiciCercaFORUM - S.O.S. compitiPubblicitàCome funziona questo sito?Registrati al sito |
Copyright © 2007-2012 SkuolaSprint.it || Tutti i diritti riservati - Vietata ogni riproduzione, anche parziale