

Versioni di Latino - traduzioni brani classici - versioni di valerio massimo
Marcus Brutus, populi Romani voluntate cognita, adversus Caesarem conspiravit. Pridie quam Caesar est interfectus, Porcia, Bruti uxor, consilii conscia, cultrum tonsorium poposcit quasi ungues resecare vellet; eoque forte e manibus elapso, se ipsa vulneravit. Clamore ancillarum vocatus, in cubiculum uxoris ille accurrit eamque, re visa, obiurgare coepit, quod tonsoris officium praeripere voluisset. Cui Porcia, dimissis servis: ?Non casu sed de industria ? inquit ? mi Brute, hoc mihi vulnus feci: experiri enim volui, satisne animi esset mihi ad mortem oppetendam, si res minus prospere eveniret? Brutus, cum haec verba audisset, manus oculosque ad caelum sustulisse traditur atque exclamavisse:?Utinam dignus tali coniuge maritus esse passim!?
CLICCA QUI PER LA TRADUZIONE DI QUESTA VERSIONE
_______________
| HomeContattaciSiti AmiciCercaFORUM - S.O.S. compitiPubblicitàCome funziona questo sito?Registrati al sito |
Copyright © 2007-2012 SkuolaSprint.it || Tutti i diritti riservati - Vietata ogni riproduzione, anche parziale