.

Vita meam petivisti, muci a me vita dona (Versione latino Valerio Massimo)

Versioni di Latino - traduzioni brani classici - versioni di valerio massimo

 

 

Vita meam petivisti, muci a me vita dona

Autore: Valerio Massimo

 

Cum Mucius a Porsenna rege Etruscorum urbem nostram gravi ac diutino bello urgueri aegre ferret, castra eius clam ferro cinctus intravit immolantemque ante altaria conatus occidere est. Ceterum inter molitionem pii pariter ac fortis propositi oppressus nec causam adventus texit et tormenta quantopere contemneret mira patientia ostendit: perosus enim, credo, dexteram suam, quod eius ministerio in caede regis uti nequisset, iniectam foculo exuri passus est. Nullum profecto di inmortales admotum aris cultum adtentioribus oculis viderunt. Ipsum quoque Porsennam oblitum periculi sui ultionem suam vertere in admirationem coegit: nam 'Revertere' inquit 'ad tuos, Muci, et eis refer te, cum vitam meam petieris, a me vita donatum'. Cuius clementiam non adulatus Mucius tristior Porsennae salute quam sua laetior urbi se cum aeternae gloriae cognomine Scaevolae reddidit.

 

Abbiamo già tradotto questa versione

ed è disponibile a richiesta registrandoti nel nostro forum.



 

 

 

 

_______________

E' vietato copiare le versioni di su altri siti o su altri forum: eventualmente mettere il link di questa pagina

 

 

 

 

 

 

 

 

 

bottom
top
HomeContattaciSiti AmiciCercaFORUM - S.O.S. compitiPubblicitàCome funziona questo sito?Registrati al sito
bottom

Copyright © 2007-2012 SkuolaSprint.it || Tutti i diritti riservati - Vietata ogni riproduzione, anche parziale