.

Flusso migratorio - Versione latino Velleio Patercolo

Versioni di Latino - traduzioni brani classici - Versioni di Velleio Patercolo

 

Flusso migratorio - Velleio Patercolo

versione da Romanorum Cultus

 

 

Athenienses in Euboea Chalcida et Eretriam colonis occupavere, Lacedaemonii in Asia Magnesiam. Nec multo post Chalcidenses orti, ut praediximus, Atticis Hippocle et Megasthene ducibus Cumas in Italia condiderunt. Huius classis corsum esse directum alii columbae antecedeatis volatu ferunt, alii nocturno aeris sono, qualis Cerealibus sacris cieri solet. Pars horum civium magno post intervallo Neapolim condidit. Utriusque urbis eximia semper in Romanos fides facit eas nobilitate atque amoenitate sua dignissimas. Sed illis diligentior ritus patrii mansit custodia, Cumanos Osca mutavit vicinia. Vires autem veteres earum urbium hodieque magnitudo ostentat moenium. Subsequenti tempore magna vis Graecae iuventutis, abundantia virium, sedes quaeritans in Asiam se effudit. Nam et Iones, duce Ione, profecti Athenis nobilissimam partem regionis maritimae occupavere, quae hodieque appellatur Ionia, urbesque constituere Ephesum, Miletum, Colophona, Prienen, Lebedum, , Clazomenas, Phocaeam, multasque in Aegaeo atque Icario occupavere Myuntem, Erythram insulas, Samum, Chium, Andrum, Tenum, Parum, Delum aliasque ignobiles. Et mox Aeolii eadem profecti Graecia longissimisque acti erroribus non mlnus inlustres obtinuerunt locos clarasque urbes condiderunt

 

 

 

Abbiamo già tradotto questa versione

ed è disponibile a richiesta registrandoti nel nostro forum.



 

 

_______________

E' vietato copiare le versioni di su altri siti o su altri forum: eventualmente mettere il link di questa pagina

 

 

 

 

 

 

 

 

 

bottom
top
HomeContattaciSiti AmiciCercaFORUM - S.O.S. compitiPubblicitàCome funziona questo sito?Registrati al sito
bottom

Copyright © 2007-2012 SkuolaSprint.it || Tutti i diritti riservati - Vietata ogni riproduzione, anche parziale