

Versioni di Latino - traduzioni brani classici - Versioni di Columella
Columella, De re rustica, I, 5 passim
Paludem non vicinam esse oportet aedifìciis, quod illa caloribus noxium virus eructat et infestis aculeis armata gignit ammalia, quae in nos densissimis examinibus invólant. Etiam nantium serpentiumque pestes, caeno et fermentata colluvie verno tempore natas, emittit, ex quibus saepe contrahuntur caeci morbi, quorum causas ne medici quidem perspicere queunt. Edam instrumentum rusticum supellectilemque et inconditos conditosque fructus humor atque situs paludum toto anni tempore corrumpit. Propter quae censeo eiusmodi vitanda esse incommoda, nec pestilento sed editiore situ aedifìcium condendum esse, ita ut frons eius ad orientem solem directa sit. Nam eiusmodi positio medium temperatumque ventorum libramentum hiemalium et aestivorum tenet. Sic quanto fuerit aedificii solum pronius orienti, tanto et aestate liberius capere perflatus et hiemis procellis minus infestari et matutino regelari ortu solis poterit. Nam fere pestilens habetur quod est remotum a sole et apricis flatibus, quibus si caret, nulla alia vis potest noctumas pruinas et quodcumque rubiginis aut spurcitiae resèdit, siccare atque detergere.
___________________
E' vietato copiare le versioni di SkuolaSprint su altri siti o forum eventualmente mettere il link di questa pagina.
| HomeContattaciSiti AmiciCercaFORUM - S.O.S. compitiPubblicitàCome funziona questo sito?Registrati al sito |
Copyright © 2007-2012 SkuolaSprint.it || Tutti i diritti riservati - Vietata ogni riproduzione, anche parziale