Ambrogio e la fortuna
Autore: Jacopo da Varagine
Cum beatus Ambrosius Romam pergeret et in quadam villa Tusciae apud quendam hominem nimium locupletem hospitatus fuisset, illum hominem super statu suo sollicite requisivit. Cui ille respondit: "status meus, domine, semper felix exsistit et gloriosus.Ecce enim divitiis infinitis abundo, servos et famulos quam plures habeo et omnia semper ad vota habui nec umquam mihi aliquid adversum accidit vel, quod contristaret, evenit".quod audiens Ambrosius vehementer obstupuit et his, qui erant secum in comitatu, dixit: " surgite et hinc quantocius fugite, quia Dominus non est in loco isto. Festinate, filii, festinate nec in fugiendo moram facite, ne nos hic divina ultio apprehendat et in peccatis illorum pariter nos involvat".Cum ergo fugerent et aliquantulum processissent, subito se terra aperuit et hominem illum cum universis, qui ad illum pertinebant, ita absorbuit, ut nullum inde vestigium remaneret
Abbiamo già tradotto questa versione ed è disponibile a richiesta registrandoti nel nostro forum.
___________________
E' vietato copiare le versioni di SkuolaSprint su altri siti o forum eventualmente mettere il link di questa pagina.