

Versioni di Latino - traduzioni brani classici - Versioni di Plinio il Giovane
C.Plinius Caninio suo salutem.
Studes? an piscaris? an venaris? an simul omnia? Possunt enim omnia simul fieri ad Larium nostrum. Nam lacus dat piscem, feras silvae, quibus lacus cingitur, studia altissimus iste secessus affatim suggerit.
Sed sive omnia simul, sive aliquid facis, non possum dicere "Invideo"; angor tamen quia non et mihi licet agere quae sic concupisco, ut aegri vinum, balinea, fontes. Numquamne hos artissimos laqueos, si solvere negatur, abrumpam? numquam, puto. Nam veteribus negotiis nova accresciunt, nec tamen priora peraguntur: tot nexibus, tot quasi catenis, maius in dies occupationum agmen extenditur.
Traduzione

| HomeContattaciSiti AmiciCercaFORUM - S.O.S. compitiPubblicitàCome funziona questo sito?Registrati al sito |
Copyright © 2007-2012 SkuolaSprint.it || Tutti i diritti riservati - Vietata ogni riproduzione, anche parziale