da Ospite » 1 ago 2019, 10:26
Iulia Marcum interrogat: "Quid vos discitis apud magistrum?" · Marcus sorori respondet: "Computare discimus." · Iulia: "Tu doce me computare, Marce!" · Marcus: "Ego non possum te docere, nec enim sum magister. Sed te interrogare possum. Ergo responde mihi: Quot oculi sunt tibi?" · Iulia statim respondet: "Duo." · Marcus: "Recte respondes, Iulia." · Iulia: "Gaudeo quod a te laudor, sed id quod interrogor nimis facile est. Ego non parvos tantum numeros scio." · Marcus: "A parvis numeris incipere oportet. Nunc autem ad hoc responde: Quot digiti sunt tibi?" · Iulia digitos manus sinistrae numerat: "Unus, duo, tres, quattuor, quinque. In hac manu sunt quinque digiti." · Marcus: "Et in manu dextra item quinque digiti sunt. Quot digiti sunt in duabus manibus tuis?" · Iulia: "Id nescio." · Marcus: "Quot sunt quinque et quinque? Si nescis ad hoc respondere, puella stulta es. Digitis computa!" · Iulia quemque digitum manus dextrae tangit, dum numeros dicit a sex usque ad decem: "Sex, septem, octo, novem, decem. Quinque et quinque sunt decem. Mihi sunt decem digiti." · Marcus: "Alterum responsum est rectum - alterum non rectum! Nec enim in manibus tantum, sed etiam in pedibus sunt digiti. In duobus pedibus tuis tot digiti sunt quot in manibus: quot igitur digiti sunt tibi?" · Iulia: "Tot digitos numerare non possum." · Marcus: "Quot sunt decem et decem?" · Iulia: "Duodecim, puto; nec vero certa sum." Iulia Marco responsum incertum atque pravum dat. · Marcus: "Duodecim? Id responsum pravum ac stultum est! Non cogitas antequam mihi respondes, Iulia; itaque prave ac stulte respondes!"