da Heyyyyy » 8 ago 2019, 14:53
scatta la foto al testo e allega. metti qui il nome del libro, 63 es 11.
Piscator tibiarum peritus ad mare pervenit, super scopulum consedit ac tibiis canere suaviter incepit; nam sic cogitabat: "Sine dubio pisces, soni suavitate allecti, ad litus ultro e mari exsilient; sic sine magno labore magnam praedam contraham, familiamque artis meae opibus locupletabo". Sed post aliquantum temporis, quod pisces e mari non exsiliebant, piscator tibias reposuit ac retia in mare proiecit; ita magnam squamosorum animalium copiam contraxit. Tum piscator, animo valde irato: "Stulta animalia", inquit, "cum tibiis canebam, artem meam neglexistis atque sprevistis; cur igitur nunc saltatis, cum canere desii?". Simul piscator imprudenter echinum pede calcavit, quapropter ob dolorem exsultare, claudicare ac subsilire incepit. Tunc viator: "Cur nunc saltas", inquit, "cum canere desiisti?".
- Allegati
-