da Ospite » 3 set 2019, 9:48
Mi serve questa traduzione è del libro Il novo Expedite
in Hispaniam misit P. Cornelium Scipionem, magni ingenii magnaeque audaciae adulescentem, filium P. Scipionis, qui ibidem in Poenos bellum gessérat. Scipio, postquam in Hispaniam pervenit, Carthaginem Hispaniae cepit, in qua omne aurum, argentum et belli apparatum Carthaginienses habebant, et nobiles obsídes, quos ab Hispanis accepérant. Magonem etiam, fratrem Hannibalis, ibidem cepit eumque Romam cum aliis misit. Romae, cum haec in senatu nuntiata sunt, ingens laetitia fuit. Praeteréa, quia Scipio Hispanorum obsídes parentibus reddidérat, omnes fere Hispaniae civitates ad eum transiérant. Postéa is Hasdrubalem, Hannibalis fratrem, vicit fugavitque et magnam praedam cepit. Insequenti anno Scipio in Hispania egregias res egit; in Italia autem male pugnatum est et Claudius Marcellus consul occisus est.