da nicolas2003 » 22 nov 2019, 9:23
Ho bisogno per cortesia della traduzione della seguente versione n. 33 pag. 201 del libro "Lingua e cultura latina" edizione gialla di Flocchini, Guidotti Bacci vol. 1. Grazie
Alessandro si dirige a Babilonia.
Post apud Gaugamela cladem, cum Dareus, Persarum rex, iam se fugae dedisset, plerique eius militum, ab hostibus circumventi, capti aut interfecti sunt; multi autem, cum flumen Tygrim transissent, domum rediērunt. Quia Persae superstites, sine rege et ducibus, bellum renovare non poterant, victoribus sine periculo via Babylona versus iam aperiebatur. Alexander enim Darei regno potiri cupiebat, ut a Persis praeteretae eorum impietatis poenam repeteret; nam Persarum exercitus, cum Graeciam invaserat, omnia humana divinaque violaverat. Cum ante Babylona pervenit, Alexander splendida urbis moenia militibus suis ostendit et ita eos incitavit: «Haec est Babylon illa, quae divitiis thesaurisque abundat. Eamus ad victoriae praemium!». Alexandro, qui urbem ingrediebatur, Mazaeus, Darei dux, qui ex acie in urbem confugerat, cum liberis suis supplex occurrit, ut urbem victori traderet. Eum sequebantur Magi, qui sacrum carmen canebant, post hos ibant etiam Chaldaei, siderum interpretes, et musici.
Nicolas (Gorizia)