da nicolas2003 » 22 nov 2019, 10:14
Ho bisogno anche della traduzione della versione sottostante, tratta da Lingua e cultura latina" Edizione Gialla, n. 30 pagina 199.
Grazie.
Nicotride punisce l'avidità
Nicotris, Babyloniorum regina tam sapiens ac temperans fuit ut, quoad vixit, bona sua pauperibus distribuere maluerit potius quam divitias sibi congerere. Regina, antequam moreretur, filios ministrosque convocavit et, ut haec verba in suo sepulcro inscriberentur imperavit: «Hic ingens thesaurus latet: si Babyloniorum rex in gravi pecuniae inopia erit, sepulcrum aperiat atque thesaurum sumat; si autem, nulla necessitate adductus (nom. sing. m.: spinto), sepulcrum violavĕrit, aviditatis suae poenas solvet!». Post reginae mortem per multos annos Nicotrīdis sepulcrum violatum non est, sed cum Darēus Baby-loniae regnum occupavit, rex, ut thesauro potiretur, imperavit ut sepulcrum aperiretur. Tum evenit ut illic Darēus solum reginae cadaver invenīret et apud cadaver marmoream tabulam, in qua, reginae iussu, inscriptum erat: «Tu, quisquis1 es, si aviditatem tuam continēre potuisses, mortuorum sepulcra non violavisses!». Itaque rex, iratus ac spe deceptus, ut sepulcrum rursus occluderetur imperavit. Temperantia enim in omnibus hominibus sed maxime in regibus magnus thesaurus est.