da Ospite » 22 nov 2019, 14:54
Hamilcar a Sicilia Carthaginem, ut rem publicam servaret, revocatus est. Nam mercenarii Numfdae - quorum numerus erat circfter viginti milia -qui a Carthaginiensibus conscripti erant ut in Romanos pugnarent, ex improviso, quod stipendium non acceperant, desciverant. Tum bellum tam acre exarsit, ut numquam pari periculo Carthago fuerit nisi cum deleta est; brevi enim accidit ut et mercenarii totam Africam abalienaverint et Carthaginem oppugnaverint. Sed denfque Carthaginienses, cum prope iam ad desperationem pervenerant, Hamilcarem imperatorem fecerunt. Is non solum mercenarios a Carthaginis moenibus removit, sed etiam eos usque ad desertum compulit, ita ut fame sitique potius quam ferro perirent. Omnia oppida quae rebellaverant, inter quas Utica atque Hippo, reddfdit patriae. Neque solum ea re fuit contentus, sed etiam fines irnperii propagavit et pacem tam diufinam restituit, ut nullum in ea bellum per multos annos fuerit.