da Ospite » 1 dic 2019, 17:06
Dearum consilio regina in Aeneam exardescit atque ei nubere cupit. In secreta atque atta spelunca furtivo conubio coniunguntur. At mox Aeneae mittitur Mercurius, deum nuntius, qui deorum fatique imperia viro Troiano memorat "In Italiam sine ulta mora pergito, ubi oppidum Lavinium, novam Troiam, cum sociis tuis condes". Pius Aeneas deis paret et navigia impedimentaque clam parare iubet, quia reginae iram timet. Animadvertit autem Dido fugae apparatum, insana ira incendìtur ac virum pro coniugio sacro proque eius dextera supplicat. Aeneas autem nullo modo commovitur: "Populo meo - inquit - alterius patriae desiderium est neque deum imperia violali debent; praeterea memoria Anchisae patris uniusque fili studio ad Italiam impellor". Sic Aenias ab Africae oris solvit, regina autem amentia capìtur et in rogum ascenditi "Inter populos nostros - inquit - semper inimicitia atque odium sunto” et sua mano interficitur.