Traduzione di questa versione : La battaglia di Maratona

Messaggioda Soffffffia » 26 mar 2020, 15:15

In rebus adversis magna semper fuit Graecorum virtus. Olim Atheniensium res publica
in magno periculo fuit, quia Dareus, Persarum rex, bellum contra Graeciam susceperat
et Datim Artaphernemque, praefectos regios, cum ingenti exercitu in Atticam miserat.
Parvus erat militum Atheniensium numerus atque omnes Graeciae civitates, praeter
Plataeenses, multis de causis auxilia recusaverant. Tamen Athenienses Persarum
innumeram multitudinem non reformidaverunt et statuerunt pro Greciae libertate strenue dimicare. Tum in tanto discrimine refulsit Miltiadis rei
militaris peritia. In planitie apud Marathona Atheniensium dux enim contra Persas non
dubitavit aciem instruere proeliumque committere. Initio diei in media acie Persae, in
cornibus aciei Graeci victores fuerunt; post meridiem Atheniensium et Plataeensium
victoria certa fuit: nam Persae effuse in naves confugerunt. Itaque Miltiadis prudentia
et militum fortitudo a pernicie totam Graeciaem servaverunt et libertatem
comparaverunt. Omnes rerum scriptores magnis laudibus gloriam facinoris
celebraverunt semperque in aevum celebrabunt.
Soffffffia
 
Risposte:

Messaggioda Eragon » 26 ago 2020, 6:31

[center][/center]

Eragon

Site Admin
Site Admin
 

Torna a LATINO e GRECO

Copyright © 2007-2025 SkuolaSprint.it di Anna Maria Di Leo P.I.11973461004 | Tutti i diritti riservati - Vietata ogni riproduzione, anche parziale
web-site powered by many open source software and original software by Jan Janikowski 2010-2025 ©.
All trademarks, components, sourcecode and copyrights are owned by their respective owners.

release check: 2024-12-20 22:42:21 - flow version _RPTC_G1.3

Per visualizzare il contenuto richiesto
guarda un breve annuncio pubblicitario.