da Ospite » 8 apr 2020, 19:34
Athenis innumeri philosophi ac poetae vixerunt: multi, sicut Socrates, Athenienses fuerunt, multi autem ex Graecis coloniis veniebant. Nam Atheniensium civitas florebat divitiis et bonarum artium studiis, quia magnam doctorum artificumque multitudinem alebat. Magni ingenii artifices splendidis aedificiis et templis Athenarum arcem ornaverunt. Ex Piraeo celerae naves Atheniensium solvebant ad insulas Aegei maris et ad urbes Asiae. Belli quoque laudem Athenienses obtinuerunt: nam cum paucis sociis Persarum copias secundis proeliis profligaverunt et magnam classem perdiderunt et hostes in Asiam reppulerunt. Idcirco Athenarum gloria in perpetuum vivet.