da Sugosandr0 » 20 apr 2020, 17:52
De Lucretii vita admodum pauca nobis sunt nota. Hieronymus in sui Chronicis haec anno XCV a Chr. n. facta esse scribit: "Titus Lucretius poeta nascitur, qui poestea amatorio poculo in furorem versus, cum aliquot libros per intervalla insaniae conscripsisset (quo postea Cicero emendavit) propria se manu interfecit anno aetatis XLIV." De anno autem mortis dubitatur: nam Donatus, grammaticus egregius, in sua Vergilii vita, postquam scripsit Vergilium anno LV a. Chr. n. togam virilem sumpsisse, haec addit: "evenitque ut eo ipso die Lucretius poeta decederet."Itaque aut Hieronymus aut Donatus erravit nam si Lucretius anno aetatis XCV natus et anno LV mortuus est, fieri non potest ut anno aetatis XLIV decesserit. Nihil igitur certius dici post dici potest quam Lucretium natum esse fere anno XCV et mortuum esse paulo post quadragesimum aetatis annum..
P.5 e 6 del libro DE LUCRETII VITA DE RERUM NATURA
- Allegati
-