:D
Nomen dictum quasi notamen, quod nobis vocabulo suo res notas efficiat. Nisi enim nomen scieris, cognitio rerum perit. Propria nomina dicta quia specialia sunt. Unius enim tantum personam significant. Species propriorum nominum quattuor sunt: praenomen, nomen, cognomen, agnomen. Praenomen dictum eo, quod nomini praeponitur, ut «Lucius,» «Quintus.» Nomen vocatum, quia notat genus, ut «Cornelius.» Cornelii enim omnes in eo genere. Cognomen, quia nomini coniungitur, ut «Scipio.» Agnomen vero quasi accedens nomen, ut «Metellus Creticus,» quia Cretam subegit. Extrinsecus enim venit agnomen ab aliqua ratione. Cognomentum autem vulgo dictum eo, quod nomini cognitionis causa superadiciatur, sive quod cum nomine est.
è la versione 208 a pagina 195 di nova lexis PLUS si chiama i quattro nomi dei romani DI ISIDORO

:D