da Rosa04 » 20 mag 2020, 16:26
Caesar, postquam copias suas e castris eduxerat et paulum a maioribus castris processerat, copias in loco aequo instruxit hostesque ad pugnam provocavit; sed, quia Germani proelium non commiserant, milites in castra reduxit. Tumpars Ariovisti copiarum castra minora oppugnavit. Milites Romani et Germani magna cum audacia et virtute pugnaverunt usque ad vesperum. Cum copiae ab Ariovisto in castra nocte reductae sunt, Caesar ex captivis quaesivit : “Cur Ariovistus proelio aperto non decertat?”. Tale responsum ei datum est: apud Germanos sortes et vaticinationes sic declaraverant : “Germani victores non erunt, si ante lunam novam proelio contenderunt”.