da Lolr » 23 mag 2020, 14:02
Dux milites navibus flumen transportat continentem ripae collem improviso occupat. 2. Ubii magnopere Caesarem orabant ut exercitum Rhenum transportaret. 3. Id me usus docuit, magister egregius. 4. Galli deorum maxime Mercurium colunt; hunc omnium inventorem artium ferunt, hunc viarum atque itinerum ducem. 5. Haec sunt illa quae me ludens Crassus modo flagitabat. 6. Legati Hennenses ad Verrem adierunt ut eum simulacrum Cereris reposcerent. 7. Eae stellae, quas vagas dicimus, circum terram feruntur. 8. Germani hospitem violare fas esse non putant; qui ad eos venerunt, hos sanctos habent, his omnium domus patet.
Potete tradurre queste frasi entro domani del mio latino laboratorio 2 pagina 182 numero 20?
- Allegati
-