da Luca00 » 24 mag 2020, 3:39
Cum Delphis oraculum peterent de belli exitu, Lacedaemonii ducem belli ab Atheniensibus petere iussi sunt. Porro Athenienses, cum responsum cognovissent, in contemptuml Lacedaemoniorum Tyrtaeum poetam, claudum pede, mis?runt: qui, tribus fusus proeliis, eo usque desperationiS Lacedaemonios adduxit ut, ad supplementum exercitus, servos suos manumitterent. Tunc reges Lacedaemoniorum, ne maiora detrimenta civitati infligerent, contra fortunam pugnantes, reducere exercitum voluerunt: sed interv?nit Tyrtaeus, qui magnum ardorem militibus iniecit, exercitui recitans pro contione composit? carmina, in quibus hortamenta virtutis, damnorum solacia, belli consilia expresserat. Itaque in hostes tanto impeto concursum est, ut raro cruentius proelium fuerit. Ad postremum vietoria Lacedaemoniorum fuit.