da Ospite » 17 giu 2020, 10:13
Pompeius et Caesar longe clarissimi inter duces Romanos fuerunt; sed Caesar plus laudis quam Pompeius apud rerum scriptores habuit. Pompeius aliquanto maior natu erat et piratas per omnia maria celerius opinione vicerat. Iudaeam quoque in Romanorum potestatem redegerat et magnificentissimum templum Salomonis violaverat. Non minus clarae tamen fuerunt Caesaris victoriae in Gallia et in Germania, ubi Romanus imperator acerrimis proeliis gentes audacissimas fortissimasque vicit. Nam, cum in Gallia Helvetii aliaeque civitates tumultus fecissent, Caesar quam maximis potuit itineribus Alpes superavit et intra paucos annos totam regionem pacavit. Etiam cum Germanis, gente bellicosiore quam Gallis, conflixit, cum Galliam invasissent. Barbaros reppulit ultra Rhenum; non tamen potuit totam regionem subigere, quia ingentiores erant Germanorum vires. Multo atrocius fuit bellum inter Caesarem et Pompeium: nam in eo plures Romani cives ceciderunt quam in prioribus bellis.
traduzione