da Ospite » 17 giu 2020, 10:56
Salmoneus, Aeoli filius, sedem constituit in ea Graeciae parte, quae Aelis dicta est. Ibi urbem condidit, quae ab eius nomine “Salmone” vocata est. Paulatim nimia prospera fortuna ita eum blandita est, ut Iovis honores sibi vindicaverit et deorum patris vim potestatemque imitari et consequi conatus sit. Putans igitur se posse fulgure potiri et tonitrua imitari, pontem aeneum aedificavit per quem agitabatquadrigas et, quasi fulgura, faces incensas iaculabatur. Tanta superbia Iovi displicuit: primum summus deus urbem ab illo aedificatam solo aequavit; deinde ipsum Salmoneum regem fulmine corripuit et detrusit in Inferos, ut gravissimis poenis excruciaretur.
traduzione