da Ospite » 17 giu 2020, 13:21
Hominibus prudentissimis et probis pueri regendi sunt, quia ipsi quid faciendum vel fugiendum aut omittendum sit plerumque ignorant. At saepe pueri, cum semper eis seniorum et parentum praecepta et consilia servanda sint, aures libenter praebent hominibus improbis et fallacibus. Nam in puerili aetate mirabile quoddam studium novarum rerum et insuetorum itinerum inest. Hoc autem studium quodammodo iustum et secundum naturam esse haud dubie dicimus; sed adulescentibus, cum nova itinera et ignota ingressuri sunt, non ex certis finibus egrediendum est, ultra quos non licet consistere rectum. Nam adulescentuli similes sunt teneris arbusculis, quas regendas esse dicimus palis robustis, qui ventorum et imbrium vim sustineant. At multi adulescentuli putant se oboedientia dedecus accepturos vel risum moturos esse, et malunt errare et decipi: tandem vero eis ob superbiam et stultitiam suam flendum erit.
traduzione