da Ospite » 17 giu 2020, 14:07
Icarius, Atticae incola, diu hospitium praebuerat deo Dionyso qui ob beneficium ei artificium faciendi (= di fare) vinum aperuit. Cum vindemiae tempus advenit, Icarius ex vinea magnam uvae copiam percepit et vinum delicatum fecit. Quia benignus erat, etiam aliis hominibus id donare cupivit: ideo vini utrem asello suo imposuit et percucurrit totam regionem. Cum in agrum pervenit, vidit nonnullos pastores, qui parcam cenam hauriebant et eis vinum suum dedit. Quamquam Icarius de vini consecutionibus eos admonuerat, pastores avidi nimium biberunt et immoderata potione obstupuerunt. Ubi comitem suum ebrium in prato iacentem viderunt, eum mortuum existimaverunt et Icarium veneficii accusaverunt. Quare, postquam quaesiverant Icarium, quem comitis mortis auctorem putabant, eum necaverunt. Paulo post in denso nemore eius corpus sine sepultura abdiderunt
seconda parte
Icario erat filia nomine Erigone. Puella, postquam patrem diu expectaverat, eum
revertentem non videns, anxia erat. Sub vesperum ei repente apparuit umbra patris,
qui suam necem in nemore aperiens, multis lacrimis ab ea sepulturam petivit.
Erigone, quae patrem suum valde amabat, cum Moera catula in silvam properavit, ubi
Icarii corpus exquirere incepit. Catula narium sagacitate eam adiuvabat et, dum inter
frutices explorat, domini corpus invenit. Puella postquam patrem sepeliverat et in eius
tumulo diu fleverat, ob magnam desperationem de arbore se suspendit. Tum Moera
sub arbore cubuit et fame confecta est. Dii commoti pietatis exemplo Icarium
Erigonemque in Arcturum et Virginem sidera, Moeram in Canem sidus verterunt.