da Ospite » 17 giu 2020, 14:17
Vivebat olim in Graecia puella, cui os foedum turpeque erat. Puella, cuius parentes nobiles erant, domi in solitudine et ingenti maerore vitam agebat. Nutrix eius, virginis et parentum dolore commota, remedium misericors excogitavit. Postquam puellae os pallio celavit, occulte ad aedem Helenae, quam ob eius singularem pulchritudinem multi deam putabant, eam duxit. Ante Helenae simulacrum, supplici voce sic oravit: “Tu, quae es femina mirae pulchritudinis, summa cum benignitate infelicem puellam aspice et ei eiusque tristibus parentibus subveni!”. Statim mulier, admirabili forma, ad eas accessit, quae dixit: “Ostende quod celas!” Nutrix, mulieris voce et forma divina commota, puellam ei ostendit. Quam ut Helena aspexit, suaviter permulsit et ei dixit: “Confide, puella mea! Mox forma tua praestanti omnium oculos cordaque capies”. Exinde puella os mutare incepit, quod paulo post suave venustumque omnibus exstitit.
traduzione